ch. 29
10.29.1
uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce
amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac
nouam de integro uelle instaurare pugnam;
10.29.2Galli et maxime
globus circumstans consulis corpus uelut alienata mente
uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae
meminisse nec fugae.
10.29.3at ex parte altera pontifex Liuius,
cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse,
uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato;
10.29.4Gallos
Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere
ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque
ac formidinis plena omnia ad hostes esse.
10.29.5superueniunt
deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et
C. Marcius, cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q. Fabi
consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci
euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.
10.29.6itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec
facilis pede conlato uideretur pugna, iussu legatorum collecta
humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque
in testudinem hostium coniecta;
10.29.7quibus plerisque in scuta
uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut
magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec
in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat.
10.29.8Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando
extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec
impetus nec tela missa eandem uim habere uisa,
10.29.9praefectis
equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut
signo dato in transuersos quanto maximo possent impetu
incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commouere
hostem.
10.29.10postquam non resisti uidit et haud dubiam lassitudinem
esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id
tempus reseruauerat, et legiones concitauit et signum ad
inuadendos hostes equitibus dedit.
10.29.11nec sustinuerunt Samnites
impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in
dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:
10.29.12Galli
testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte
collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere
acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere
aciem;
10.29.13tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua
turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum, instare
ac territos caedere.
10.29.14ipse aedem Ioui Uictori spoliaque
hostium cum uouisset, ad castra Samnitium perrexit, quo
multitudo omnis consternata agebatur.
10.29.15sub ipso uallo, quia
tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis
turba suorum pugna est;
10.29.16ibi Gellius Egnatius, imperator
Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum
Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo
circumuenti.
10.29.17caesa eo die hostium uiginti quinque milia,
octo capta; nec incruenta uictoria fuit;
10.29.18nam ex P. Deci
exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia
hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit.
10.29.19consulis
corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum
cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum
relatumque est cum multis militum lacrimis.
10.29.20intermissa
inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus
omni honore laudibusque meritis celebrat.