10.31.12proximo anno Samnites in
Sentinati agro, in Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis,
suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus,
quattuor ducibus Romanis caesi fuerant; imperatorem clarissimum
gentis suae amiserant;
10.31.13socios belli, Etruscos,
Umbros, Gallos, in eadem fortuna uidebant qua ipsi erant;
nec suis nec externis uiribus iam stare poterant, tamen bello
non abstinebant.
10.31.14adeo ne infeliciter quidem defensae
libertatis taedebat et uinci quam non temptare uictoriam
malebant.
10.31.15quinam sit ille quem pigeat longinquitatis bellorum
scribendo legendoque quae gerentes non fatigauerunt?
ch. 32
10.32.1
Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M.
Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus
decreta prouincia est,
10.32.2quia tres scriptos hostium exercitus,
uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium
tuendis parari finibus, fama erat.
10.32.3Postumium ualetudo
aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in
Samnio hostes—ita enim placuerat patribus—nondum egressos
opprimeret.
10.32.4uelut ex composito ibi obuium habuere
hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur
et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines
Samnitem prohiberent.
10.32.5cum castra castris conlata essent,
quod uix Romanus totiens uictor auderet, ausi Samnites sunt
—tantum desperatio ultima temeritatis facit—castra Romana
oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax
inceptum, tamen haud omnino uanum fuit.
10.32.6nebula erat ad
multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu
modo extra uallum adempto sed propinquo etiam
congredientium inter se conspectu.