Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.31.10 | Liv. 10.32.5 (English) | >>Liv. 10.33.5 |
10.32.1
Q . Fabium P . Decium L . Postumius Megellus et M .
Atilius Regulus consules secuti sunt . Samnium ambobus
decreta prouincia est ,
10.32.2quia tres scriptos hostium exercitus ,
uno Etruriam , altero populationes Campaniae repeti , tertium
tuendis parari finibus , fama erat .
Postumium ualetudo
aduersa Romae tenuit ; Atilius extemplo profectus , ut in
Samnio hostes —ita enim placuerat patribus —nondum egressos
opprimeret .
uelut ex composito ibi obuium habuere
hostem , ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur
et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines
Samnitem prohiberent .
cum castra castris conlata essent ,
quod uix Romanus totiens uictor auderet , ausi Samnites sunt
—tantum desperatio ultima temeritatis facit —castra Romana
oppugnare , et quamquam non uenit ad finem tam audax
inceptum , tamen haud omnino uanum fuit .
nebula erat ad
multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu
modo extra uallum adempto sed propinquo etiam
congredientium inter se conspectu .
hac uelut latebra
insidiarum freti Samnites uixdum satis certa luce et eam
ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta
segniter agentem uigilias perueniunt .
improuiso oppressis
nec animi satis ad resistendum nec uirium fuit . ab tergo
castrorum decumana porta impetus factus ;
10.32.9itaque captum
quaestorium quaestorque ibi L . Opimius Pansa occisus .
conclamatum inde ad arma .
10.32.3
10.32.4
10.32.5
10.32.6
10.32.7
10.32.8
ch. 33
10.33.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.31.10 | Liv. 10.32.5 (English) | >>Liv. 10.33.5 |