Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.34.5 Liv. 10.35.1 (English) >>Liv. 10.35.9

10.34.10qui ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem uidisse,

10.34.11extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.

10.34.12ingressi milites refractis foribus paucos graues aetate aut inualidos inueniunt relictaque quae migratu difficilia essent.

10.34.13ea direpta; et cognitum ex captiuis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima uigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inuenturos.

10.34.14dictis captiuorum fides exstitit; desertis oppidis consul potitur.

ch. 35 10.35.1 alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad Luceriam duceret legiones quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obuius fuit.

10.35.2ibi ira uires aequauit; proelium uarium et anceps fuit, tristius tamen euentu Romanis, et quia insueti erant uinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus uolnerum ac caedis fuisset.

10.35.3itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sollicita nox fuit iam inuasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum uictoribus conserendas manus.

10.35.4minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. sed uia una et ea ipsa praeter hostes erat; qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.34.5 Liv. 10.35.1 (English) >>Liv. 10.35.9

Powered by PhiloLogic