Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.35.11 Liv. 10.36.2 (English) >>Liv. 10.36.10

10.35.17tum pudore uictus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo certiorem.

10.35.18itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fremitus perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos;

10.35.19nullam inde ne fugae quidem patere uiam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum euadendum.

ch. 36 10.36.1 in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.

10.36.2iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet.

10.36.3neutris animus est ad pugnandum, diuersique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua sponte inter inuitos tergiuersantesque segnis pugna clamore incerto atque impari coepit; nec uestigio quisquam mouebatur.

10.36.4tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem immisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent, et alii turbati et a Samnitium acie ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.

10.36.5inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Samnites et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcauit. hinc fuga coepta totam auertit aciem Romanam;

10.36.6iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum consul equo praeuectus ad portam castrorum ac statione



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.35.11 Liv. 10.36.2 (English) >>Liv. 10.36.10

Powered by PhiloLogic