ch. 37
10.37.1
consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli
deerat, <in> Etruriam transducto exercitu, primum peruastauerat
Uolsiniensem agrum;
10.37.2dein cum egressis ad tuendos
fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia
octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis
tutata est.
10.37.3in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi
non agri tantum uastati sed oppidum etiam expugnatum;
capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa
muros caesa.
10.37.4pax tamen clarior maiorque quam bellum in
Etruria eo anno fuerat parta est. tres ualidissimae urbes,
Etruriae capita, Uolsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere;
10.37.5et uestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut
mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos
impetrauerunt. multa praesens quingentum milium aeris
in singulas ciuitates imposita.
10.37.6ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu
moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque
alios quod tardius ab urbe exisset,
10.37.7alios quod iniussu senatus
ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim
collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque
negare triumphum,
10.37.8'non ita' inquit, 'patres conscripti,
uestrae maiestatis meminero ut me consulem esse obliuiscar.
eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis,
Samnio atque Etruria subactis, uictoria et pace parta
triumphabo.' ita senatum reliquit.
10.37.9inde inter tribunos
plebis contentio orta; pars intercessuros ne nouo exemplo
triumpharet aiebat, pars auxilio se aduersus collegas triumphanti
futuros.
10.37.10iactata res ad populum est uocatusque eo
consul cum M. Horatium L. Ualerium consules, C. Marcium
Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex
auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret,
adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum,
10.37.11ni sciret
mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
uoluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omnibus
iussis esse ac futura;
10.37.12posteroque die auxilio tribunorum
plebis trium aduersus intercessionem septem tribunorum et
consensum senatus celebrante populo diem triumphauit.
10.37.13et huius anni parum constans memoria est. Postumium
auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in
Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luceriam
compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque
triumphasse.
10.37.14Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam
res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum
—sed ab utro consule non adiecit—et ad Luceriam utrimque
10.37.15multos occisos inque ea pugna Iouis Statoris aedem uotam,
ut Romulus ante uouerat; sed fanum tantum, id est locus
templo effatus, fuerat;
10.37.16ceterum hoc demum anno ut aedem
etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem uoti damnata
re publica in religionem uenit.