Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.36.18 | Liv. 10.37.9 (English) | >>Liv. 10.38.1 |
10.37.6ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu
moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque
alios quod tardius ab urbe exisset ,
10.37.7alios quod iniussu senatus
ex Samnio in Etruriam transisset , partim suos inimicos , partim
collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque
negare triumphum ,
10.37.8'non ita ' inquit , 'patres conscripti ,
uestrae maiestatis meminero ut me consulem esse obliuiscar .
eodem iure imperii quo bella gessi , bellis feliciter gestis ,
Samnio atque Etruria subactis , uictoria et pace parta
triumphabo .' ita senatum reliquit .
inde inter tribunos
plebis contentio orta ; pars intercessuros ne nouo exemplo
triumpharet aiebat , pars auxilio se aduersus collegas triumphanti
futuros .
iactata res ad populum est uocatusque eo
consul cum M . Horatium L . Ualerium consules , C . Marcium
Rutulum nuper , patrem eius qui tunc censor esset , non ex
auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret ,
adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum ,
10.37.11ni sciret
mancipia nobilium , tribunos plebis , legem impedituros ;
uoluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omnibus
iussis esse ac futura ;
10.37.12posteroque die auxilio tribunorum
plebis trium aduersus intercessionem septem tribunorum et
consensum senatus celebrante populo diem triumphauit .
et huius anni parum constans memoria est . Postumium
auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in
Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luceriam
compulsum : ab Atilio in Etruria res gestas eumque
triumphasse .
10.37.9
10.37.10
10.37.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.36.18 | Liv. 10.37.9 (English) | >>Liv. 10.38.1 |