10.38.13paulo plus uiginti milium
alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec
apparatu linteatae legioni dispar. hic hominum numerus,
quod roboris erat, <ad> Aquiloniam consedit.
ch. 39
10.39.1
consules profecti ab urbe, prior Sp. Caruilius, cui ueteres
legiones, quas M. Atilius superioris anni consul in agro
Interamnati reliquerat, decretae erant.
10.39.2cum eis in Samnium
profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia
secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus ui cepit.
10.39.3caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta
quattuor milia ducenti septuaginta.
10.39.4Papirius nouo exercitu—ita
enim decretum erat—scripto Duroniam urbem
expugnauit; minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto
occidit; praeda opulenta utrobique est parta.
10.39.5inde
peruagati Samnium consules maxime depopulato Atinate
agro, Caruilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi
summa rei Samnitium erat, peruenit.
10.39.6ibi aliquamdiu nec
cessatum ab armis est neque nauiter pugnatum; lacessendo
quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam
inferendo pugnam dies absumebatur.
10.39.7quodcum<que Comini>
inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam
paruarum euentus proferebatur in dies. altera Romana
castra [quae] uiginti milium spatio aberant, et absentis
collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus; intentiorque
Caruilius, quo in maiore discrimine res uertebatur,
in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat.
10.39.8L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus,
nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die,
si per auspicia liceret, confligere cum hoste;