ch. 40
10.40.1
haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos
iam sua sponte milites disseruisset, simul diuinae humanaeque
spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt;
paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei
noctisque oderunt.
10.40.2tertia uigilia noctis iam relatis litteris
a collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium
mittit.
10.40.3nullum erat genus hominum in castris intactum
cupiditate pugnae; summi infimique aeque intenti erant;
10.40.4dux militum, miles ducis ardorem spectabat. is ardor
omnium etiam ad eos qui auspicio intererant peruenit; nam
cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri
ausus tripudium solistimum consuli nuntiauit.
10.40.5consul laetus
auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos
pronuntiat signumque pugnae proponit.
10.40.6exeunti iam forte
in aciem nuntiat perfuga uiginti cohortes Samnitium—quadringenariae
ferme erant—Cominium profectas. quod ne
ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius
proferri iubet.
10.40.7subsidia suis quaeque locis et praefectos
subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Uolumnium, sinistro
L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et <T.>
10.40.8Trebonium, praefecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis
cum <tribus> cohortibus alariis in tumulum conspectum
propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem
quanto maxime posset motu pulueris se ostendere.
10.40.9dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios
orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis,
qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis,
ambigi de auspicio renuntiauerunt.
10.40.10iuuenis ante
doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid
incompertum deferret ad consulem detulit.
10.40.11cui ille: 'tu
quidem macte uirtute diligentiaque esto; ceterum qui
auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem
recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo
10.40.12Romano exercituique egregium auspicium est.' centurionibus
deinde imperauit uti pullarios inter prima signa constituerent.
promouent et Samnites signa; insequitur acies
ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum
esset.
10.40.13priusquam clamor tolleretur concurrereturque,
emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod
ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit;
10.40.14'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicentem
coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul,
adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse
deos, signa canere et clamorem tolli iussit.