Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.41.13 | Liv. 10.42.7 (English) | >>Liv. 10.43.8 |
10.42.3aduectus deinde equo propius , ut suos in muris uidet nec
iam integri quicquam esse , quoniam temeritate paucorum
magnae rei parta occasio esset , acciri quas receperat copias
signaque in urbem inferri iussit .
ingressi proxima ex parte
quia nox appropinquabat quieuere ; nocte oppidum ab
hostibus desertum est .
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia uiginti
trecenti quadraginta , capta tria milia octingenti et septuaginta ,
signa militaria nonaginta septem .
ceterum illud
memoriae traditur non ferme alium ducem laetiorem in
acie uisum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae
rei .
ab eodem robore animi neque controuerso auspicio
reuocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa
deis immortalibus uoueri mos erat uouerat Ioui Uictori , si
legiones hostium fudisset , pocillum mulsi priusquam temetum
biberet sese facturum . id uotum dis cordi fuit et
auspicia in bonum uerterunt .
10.42.4
10.42.5
10.42.6
10.42.7
ch. 43
10.43.1
10.43.2
10.43.3
10.43.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.41.13 | Liv. 10.42.7 (English) | >>Liv. 10.43.8 |