Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.44.2 Liv. 10.45.3 (English) >>Liv. 10.45.11

10.44.8quando iam nullus esset hostium exercitus qui signis conlatis dimicaturus uideretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent.

10.44.9itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diuersi Papirius ad Saepinum, Caruilius ad Ueliam oppugnandam legiones ducunt.

ch. 45 10.45.1 litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quatridui supplicatione publicum gaudium priuatis studiis celebratum est.

10.45.2nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est;

10.45.3subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana uis auersa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.

10.45.4legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo

10.45.5Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a ui atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.

10.45.6segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.44.2 Liv. 10.45.3 (English) >>Liv. 10.45.11

Powered by PhiloLogic