Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.5.1 Liv. 10.5.9 (English) >>Liv. 10.6.4

10.5.6quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat interualla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent.

10.5.7pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incompositisque aduersus equestrem procellam subitum pauorem offundit.

10.5.8itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumuentis, ita uniuersa requies data est. integri accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit.

10.5.9fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur.

10.5.10haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem uallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et euadere posset.

10.5.11forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit atque ea, cum deos pandere uiam fugae conclamassent, plures inermes quam armati euadunt.

10.5.12hoc proelio fractae iterum Etruscorum uires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. pax negata, indutiae biennii datae.

10.5.13dictator triumphans in urbem rediit.—habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.—consul ex dictatura factus M. Ualerius.

10.5.14non petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.5.1 Liv. 10.5.9 (English) >>Liv. 10.6.4

Powered by PhiloLogic