Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.6.9 Liv. 10.7.7 (English) >>Liv. 10.8.3

10.7.4tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus uisum aeque ac si T. Manlius collega eius deuoueretur;

10.7.5eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se?

10.7.6quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella?

10.7.7numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere.

10.7.8pro certo habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus.

10.7.9'quod cum ita se habeat, cui deorum hominumue indignum uideri potest' inquit, 'eos uiros, quos uos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata, et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?

10.7.10qui Iouis optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem uectus in Capitolium ascenderit, is <non> conspiciatur cum capide ac lituo, <cum> capite uelato uictimam caedet auguriumue ex arce capiet?

10.7.11cuius <in> imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.6.9 Liv. 10.7.7 (English) >>Liv. 10.8.3

Powered by PhiloLogic