Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.7.10 Liv. 10.8.5 (English) >>Liv. 10.9.2

10.8.2decemuiros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios uidemus;

10.8.3nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus, quinque augurum loca,

10.8.4quattuor pontificum adiecit, in quae plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiuuant.

10.8.5noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.

10.8.6Sabinum aduenam, principem nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt:

10.8.7ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos superbos fecerunt.

10.8.8L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.

10.8.9semper ista audita sunt eadem penes uos auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque;

10.8.10aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en unquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra quam ingenuos?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.7.10 Liv. 10.8.5 (English) >>Liv. 10.9.2

Powered by PhiloLogic