Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.8.12 Liv. 10.9.9 (English) >>Liv. 10.10.4

10.9.5Ualeria lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam 'improbe factum' adiecit.

10.9.6id, qui tum pudor hominum erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix serio ita minetur quisquam.

10.9.7bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.

10.9.8alter consul Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat.

10.9.9itaque eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus noui consules acceperunt.

10.9.10in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:

10.9.11eo anno maiori se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum.

10.9.12id ne pro certo ponerem uetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. filium Caluinum et Sp. Caruilium Q. filium Maximum.

10.9.13id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, conuenientem errori.

10.9.14et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina. haec Romae gesta.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.8.12 Liv. 10.9.9 (English) >>Liv. 10.10.4

Powered by PhiloLogic