ch. 10
2.10.1
cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris
demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris,
alia Tiberi obiecto uidebantur tuta:
2.10.2pons sublicius iter
paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles;
id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.
2.10.3qui positus forte in statione pontis cum captum repentino
impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidisset
trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere,
reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum
fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos
fugere;
2.10.4si transitum [pontem] a tergo reliquissent, iam plus
hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore.
itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque
ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quantum
corpore uno posset obsisti, excepturum.
2.10.5uadit inde in
primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium
pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium
armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes.
2.10.6duos
tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium,
ambos claros genere factisque.
2.10.7cum his primam periculi
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper
sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta
reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
2.10.8circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres
Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare omnes:
seruitia regum superborum, suae libertatis immemores
alienam oppugnatum uenire.
2.10.9cunctati aliquamdiu sunt,
dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant;
pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique
in unum hostem tela coniciunt.
2.10.10quae cum in obiecto
cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti
pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere
uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum,
alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito
impetum sustinuit.
2.10.11tum Cocles 'Tiberine pater' inquit,
'te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio
flumine accipias.' ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque
superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit,
rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
2.10.12grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit; statua in comitio
posita; agri quantum uno die circumarauit, datum.
2.10.13priuata
quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in
magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid,
fraudans se ipse uictu suo, contulit.