Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.13.1 | Liv. 2.13.9 (English) | >>Liv. 2.14.6 |
2.13.6ergo ita honorata uirtute ,
feminae quoque ad publica decora excitatae , et Cloelia
uirgo una ex obsidibus , cum castra Etruscorum forte haud
procul ripa Tiberis locata essent , frustrata custodes , dux
agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit , sospitesque
omnes Romam ad propinquos restituit .
quod ubi
regi nuntiatum est , primo incensus ira oratores Romam
misit ad Cloeliam obsidem deposcendam : alias haud magni
facere .
deinde in admirationem uersus , supra Coclites
Muciosque dicere id facinus esse , et prae se ferre quemadmodum
si non dedatur obses , pro rupto foedus se habiturum ,
sic deditam <intactam > inuiolatamque ad suos remissurum .
2.13.9utrimque constitit fides ; et Romani pignus pacis
ex foedere restituerunt , et apud regem Etruscum non tuta
solum sed honorata etiam uirtus fuit , laudatamque uirginem
parte obsidum se donare dixit ; ipsa quos uellet legeret .
productis omnibus elegisse impubes dicitur ; quod et uirginitati
decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat
eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime
opportuna iniuriae esset .
pace redintegrata Romani nouam
in femina uirtutem nouo genere honoris , statua equestri ,
donauere ; in summa Sacra uia fuit posita uirgo insidens
equo .
2.13.7
2.13.8
2.13.10
2.13.11
ch. 14
2.14.1
2.14.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.13.1 | Liv. 2.13.9 (English) | >>Liv. 2.14.6 |