Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.17.5 | Liv. 2.18.7 (English) | >>Liv. 2.19.4 |
2.18.4in hac
tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate , dictatoris
primum creandi mentio orta . sed nec quibus consulibus
quia ex factione Tarquiniana essent —id quoque enim traditur —parum
creditum sit , nec quis primum dictator creatus
sit , satis constat .
apud ueterrimos tamen auctores T . Largium
dictatorem primum , Sp . Cassium magistrum equitum
creatos inuenio . consulares legere ; ita lex iubebat de dictatore
creando lata .
eo magis adducor ut credam Largium ,
qui consularis erat , potius quam M '. Ualerium Marci filium
Uolesi nepotem , qui nondum consul fuerat , moderatorem
et magistrum consulibus appositum ;
2.18.7quin si maxime ex
ea familia legi dictatorem uellent , patrem multo potius M .
Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent .
creato dictatore primum Romae , postquam praeferri secures
uiderunt , magnus plebem metus incessit , ut intentiores
essent ad dicto parendum ; neque enim ut in consulibus qui
pari potestate essent , alterius auxilium neque prouocatio erat
neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium .
Sabinis
etiam creatus Romae dictator , eo magis quod propter se
creatum crediderant , metum incussit . itaque legatos de
pace mittunt .
quibus orantibus dictatorem senatumque ut
ueniam erroris hominibus adulescentibus darent , responsum
ignosci adulescentibus posse , senibus non posse qui bella ex
bellis sererent .
actum tamen est de pace , impetrataque foret
si , quod impensae factum in bellum erat , praestare Sabini —
id enim postulatum erat —in animum induxissent . bellum
indictum : tacitae indutiae quietum annum tenuere .
2.18.5
2.18.6
2.18.8
2.18.9
2.18.10
2.18.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.17.5 | Liv. 2.18.7 (English) | >>Liv. 2.19.4 |