Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.1.9 | Liv. 2.2.6 (English) | >>Liv. 2.3.1 |
2.2.3consulis enim alterius , cum nihil aliud offenderet ,
nomen inuisum ciuitati fuit : nimium Tarquinios regno
adsuesse ; initium a Prisco factum ; regnasse dein Ser .
Tullium ; ne interuallo quidem facto oblitum , tamquam
alieni , regni , Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis
scelere ac ui repetisse ; pulso Superbo penes Collatinum
imperium esse . nescire Tarquinios priuatos uiuere ; non placere
nomen , periculosum libertati esse .
hinc primo sensim
temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus ,
sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat .
ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem
regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati
foret ; id summa ope tuendum esse , neque ullam rem quae
eo pertineat contemnendam . inuitum se dicere hominis
causa , nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret :
2.2.6non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam
esse ; regium genus , regium nomen non solum in
ciuitate sed etiam in imperio esse ; id officere , id obstare
libertati .
hunc tu ' inquit 'tua uoluntate , L . Tarquini ,
remoue metum . meminimus , fatemur : eiecisti reges ;
absolue beneficium tuum , aufer hinc regium nomen . res
tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me , sed si quid
deest munifice augebunt . amicus abi ; exonera ciuitatem
uano forsitan metu ; ita persuasum est animis cum gente
2.2.8Tarquinia regnum hinc abiturum .' consuli primo tam nouae
rei ac subitae admiratio incluserat uocem ; dicere deinde
incipientem primores ciuitatis circumsistunt , eadem multis
precibus orant .
2.2.4
2.2.5
2.2.7'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.1.9 | Liv. 2.2.6 (English) | >>Liv. 2.3.1 |