Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.20.6 Liv. 2.21.1 (English) >>Liv. 2.22.3

2.20.11recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes uidit. tum demum impulsi Latini perculsaque inclinauit acies.

2.20.12equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. ibi nihil nec diuinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori uouisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;

2.20.13tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

ch. 21 2.21.1 triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius.

2.21.2his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Uerginius consules facti.

2.21.3hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum.

2.21.4tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis.

2.21.5Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. insignis hic annus est nuntio Tarquini mortis. mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat.

2.21.6eo nuntio erecti patres, erecta plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.20.6 Liv. 2.21.1 (English) >>Liv. 2.22.3

Powered by PhiloLogic