Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.29.3 Liv. 2.29.11 (English) >>Liv. 2.30.9

2.29.8T. Largius, non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari.

2.29.9Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire.

2.29.10id adeo malum ex prouocatione natum; quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint prouocare liceat.

2.29.11'agedum' inquit, 'dictatorem, a quo prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.

2.29.12pulset tum mihi lictorem qui sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius maiestatem uiolarit.'

ch. 30 2.30.1 multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi [putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Uergini habebatur;

2.30.2sed factione respectuque rerum priuatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur;

2.30.3quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent.

2.30.4sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto permitteretur ingenio:

2.30.5M'. Ualerium dictatorem Uolesi filium creant. plebes etsi aduersus se creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.29.3 Liv. 2.29.11 (English) >>Liv. 2.30.9

Powered by PhiloLogic