Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.32.2 Liv. 2.32.10 (English) >>Liv. 2.33.7

2.32.8placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur:

2.32.9tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum nihil aliud quam datis uoluptatibus frui;

2.32.10conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. hac ira, dum uentrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse.

2.32.11inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uigemusque, diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo sanguinem.

2.32.12comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.

ch. 33 2.33.1 agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret.

2.33.2ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus; ii tres collegas sibi creauerunt. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus conuenit.

2.33.3sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius consulatum inierunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.32.2 Liv. 2.32.10 (English) >>Liv. 2.33.7

Powered by PhiloLogic