2.33.9ita fusi Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum;
tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi
foedus cum Latinis <in> columna aenea insculptum monumento
esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum,
Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria
cessisset.
2.33.10eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita
pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi
factus.
2.33.11huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato
patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus
funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in
capita.
ch. 34
2.34.1
consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno
cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia,
2.34.2aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas
primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris,
fames deinde, qualis clausis solet.
2.34.3uentumque ad interitum
seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent
dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam
modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari
usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo
finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.
2.34.4frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis
Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae
sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit;
periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus
fuit;
2.34.5ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est
plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati
forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens
inuasisset.