Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.36.5 | Liv. 2.37.5 (English) | >>Liv. 2.38.3 |
2.37.1
ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit . ad
eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit .
priusquam committerentur ludi , Tullius , ut domi compositum
cum Marcio fuerat , ad consules uenit ; dicit esse quae
secreto agere de re publica uelit .
arbitris remotis , 'inuitus '
inquit , 'quod sequius sit , de meis ciuibus loquor . non
tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio , sed
cautum ne admittant .
nimio plus quam uelim , nostrorum
ingenia sunt mobilia .
multis id cladibus sensimus , quippe
qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus .
magna hic nunc Uolscorum multitudo est ; ludi sunt ; spectaculo
intenta ciuitas erit .
memini quid per eandem occasionem
ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum
sit ; horret animus , ne quid inconsulte ac temere fiat . haec
nostra uestraque causa prius dicenda uobis , consules , ratus
sum .
quod ad me attinet , extemplo hinc domum abire in
animo est , ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler .'
haec locutus abiit .
consules cum ad patres rem dubiam
sub auctore certo detulissent , auctor magis , ut fit , quam res
ad praecauendum uel ex superuacuo mouit , factoque senatus
consulto ut urbe excederent Uolsci , praecones dimittuntur
qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent .
ingens
pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia
perculit ; proficiscentibus deinde indignatio oborta , se ut
consceleratos contaminatosque ab ludis , festis diebus , coetu
quodam modo hominum deorumque abactos esse .
2.37.2
2.37.3
2.37.4
2.37.5
2.37.6
2.37.7
2.37.8
2.37.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.36.5 | Liv. 2.37.5 (English) | >>Liv. 2.38.3 |