Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.37.6 Liv. 2.38.5 (English) >>Liv. 2.39.7

2.38.2ibi in contionis modum orationem exorsus 'ut omnia' inquit, 'obliuiscamini alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Uolscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?

2.38.3an non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? uos omnibus, ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? uestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum?

2.38.4quid eos qui audiuere uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?

2.38.5quid deinde? illud non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno

2.38.6eorum malo qui indixere si uiri estis.' ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Uolscum nomen deficeret.

ch. 39 2.39.1 imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum.

2.39.2quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradidit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.37.6 Liv. 2.38.5 (English) >>Liv. 2.39.7

Powered by PhiloLogic