Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.40.6 Liv. 2.40.13 (English) >>Liv. 2.41.7

2.40.10complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra mouit. abductis deinde legionibus ex agro Romano, inuidia rei oppressum perisse tradunt, alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem inuenio;

2.40.11refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem multo miserius seni exsilium esse. non inuiderunt laude sua mulieribus uiri Romaniadeo sine obtrectatione gloriae alienae uiuebatur—;

2.40.12monumento quoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. rediere deinde Uolsci adiunctis Aequis in agrum Romanum; sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem.

2.40.13hinc ex certamine Uolsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.

2.40.14consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Uolsci, Aquilio Hernicinam ii quoque in armis erantprouincia euenit. eo anno Hernici deuicti: cum Uolscis aequo Marte discessum est.

ch. 41 2.41.1 Sp. Cassius deinde et Proculus Uerginius consules facti. cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus consul Cassius erat.

2.41.2adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a priuatis criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere.

2.41.3tum primum lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.40.6 Liv. 2.40.13 (English) >>Liv. 2.41.7

Powered by PhiloLogic