Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.41.9 Liv. 2.42.4 (English) >>Liv. 2.43.1

2.42.1 haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere.

2.42.2quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.

2.42.3eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere.

2.42.4plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.

2.42.5Castoris aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit.

2.42.6sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere.

2.42.7ea igitur pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Ualerium, consules dedit.

2.42.8certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.41.9 Liv. 2.42.4 (English) >>Liv. 2.43.1

Powered by PhiloLogic