Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.43.1 Liv. 2.43.9 (English) >>Liv. 2.44.6

2.43.6et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat.

2.43.7nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;

2.43.8nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos.

2.43.9iniussu signa referunt, maestiquecrederes uictosexsecrantes nunc imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in castra.

2.43.10nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent.

2.43.11consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.

ch. 44 2.44.1 et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit.

2.44.2perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.43.1 Liv. 2.43.9 (English) >>Liv. 2.44.6

Powered by PhiloLogic