Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.43.5 Liv. 2.44.3 (English) >>Liv. 2.44.10

2.43.11consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.

ch. 44 2.44.1 et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit.

2.44.2perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui.

2.44.3neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse.

2.44.4darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.

2.44.5praeceptis Appi moniti patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse,

2.44.6quattuorque tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.

2.44.7inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant, non tam Ueientium gratia concitata quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui rem Romanam posse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.43.5 Liv. 2.44.3 (English) >>Liv. 2.44.10

Powered by PhiloLogic