Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.4.5 | Liv. 2.5.6 (English) | >>Liv. 2.6.2 |
2.5.3forte ibi tum
seges farris dicitur fuisse matura messi . quem campi fructum
quia religiosum erat consumere , desectam cum stramento
segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere
in Tiberim tenui fluentem aqua , ut mediis caloribus solet .
ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse inlitos limo ;
2.5.4insulam inde paulatim , et aliis quae fert temere flumen
eodem inuectis , factam ; postea credo additas moles manuque
adiutum , ut tam eminens area firmaque templis quoque
ac porticibus sustinendis esset .
direptis bonis regum damnati proditores sumptumque
supplicium , conspectius eo quod poenae capiendae ministerium
patri de liberis consulatus imposuit , et qui spectator
erat amouendus , eum ipsum fortuna exactorem supplicii
dedit .
stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes ; sed
a ceteris , uelut ab ignotis capitibus , consulis liberi omnium
in se auerterant oculos , miserebatque non poenae magis
homines quam sceleris quo poenam meriti essent :
2.5.7illos eo
potissimum anno patriam liberatam , patrem liberatorem ,
consulatum ortum ex domo Iunia , patres , plebem , quidquid
deorum hominumque Romanorum esset , induxisse in animum
ut superbo quondam regi , tum infesto exsuli proderent .
2.5.8consules in sedem processere suam , missique lictores
ad sumendum supplicium . nudatos uirgis caedunt securique
feriunt , cum inter omne tempus pater uoltusque et os eius
spectaculo esset , eminente animo patrio inter publicae
poenae ministerium .
secundum poenam nocentium , ut in
utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset ,
praemium indici pecunia ex aerario , libertas et ciuitas data .
2.5.5
2.5.6
2.5.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.4.5 | Liv. 2.5.6 (English) | >>Liv. 2.6.2 |