Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.53.3 | Liv. 2.54.4 (English) | >>Liv. 2.54.10 |
2.54.1
L . Furius inde et C . Manlius consules . Manlio Ueientes
prouincia euenit ; non tamen bellatum ; indutiae in annos
quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato .
2.54.2paci externae confestim continuatur discordia domi .
agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat . consules ,
nihil Meneni damnatione , nihil periculo deterriti Seruili ,
summa ui resistunt . abeuntes magistratu Cn . Genucius
tribunus plebis arripuit .
L . Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt ;
Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus
consulem inuenio . hoc anno , quoscumque consules habuit ,
rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati
non plebem magis quam iuniores patrum .
suadent
monent honoribus et administratione rei publicae abstineant ;
consulares uero fasces , praetextam , curulemque sellam
nihil aliud quam pompam funeris putent ; claris insignibus
uelut infulis uelatos ad mortem destinari .
quod si consulatus
tanta dulcedo sit , iam nunc ita in animum inducant
consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate
esse ; consuli , uelut apparitori tribunicio , omnia ad nutum
imperiumque tribuni agenda esse ;
2.54.6si se commouerit , si
respexerit patres , si aliud quam plebem esse in re publica
crediderit , exsilium Cn . Marci , Meneni damnationem et
mortem sibi proponat ante oculos .
his accensi uocibus
patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque
a plurium conscientia habuere , ubi cum id modo constaret ,
iure an iniuria , eripiendos esse reos , atrocissima quaeque
maxime placebat sententia , nec auctor quamuis audaci facinori
deerat .
2.54.3
2.54.4
2.54.5
2.54.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.53.3 | Liv. 2.54.4 (English) | >>Liv. 2.54.10 |