ch. 55
2.55.1
sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque
tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt.
2.55.2tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio
quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate
sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam
ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac
cogitandum quomodo resistatur patribus;
2.55.3id autem unum
consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii
habeat, defendat. quattuor et uiginti lictores apparere
consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius
neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea
magna atque horrenda facere.
2.55.4his uocibus alii alios cum
incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem
quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere,
lictor missus est a consulibus. Uolero appellat tribunos.
2.55.5cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas
expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero,
'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis
caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo
ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare
lictor.
2.55.6tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus
aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus
erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit
clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro.
2.55.7adeste,
ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis
2.55.8tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.' concitati
homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque
omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici
fore, non priuati iuris.
2.55.9huic tantae tempestati cum se
consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem
sine uiribus esse. uiolatis lictoribus, fascibus fractis,
e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Uolero exerceret
uictoriam.
2.55.10conticescente deinde tumultu cum in
senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim
plebis, Uoleronis audaciam.
2.55.11multis ferociter dictis sententiis,
uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem
plebis certari non placuit.