Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.54.10 | Liv. 2.55.7 (English) | >>Liv. 2.56.6 |
2.55.5cum auxilio nemo esset , consules spoliari hominem et uirgas
expediri iubent . 'prouoco ' inquit , 'ad populum ' Uolero ,
'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis
caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari .' quo
ferocius clamitabat , eo infestius circumscindere et spoliare
lictor .
tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus
aduocatis repulso lictore , ubi indignantium pro se acerrimus
erat clamor , eo se in turbam confertissimam recipit
clamitans : 'prouoco et fidem plebis imploro .
adeste ,
ciues ; adeste , commilitones ; nihil est quod expectetis
2.55.8tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est .' concitati
homines ueluti ad proelium se expediunt , apparebatque
omne discrimen adesse ; nihil cuiquam sanctum , non publici
fore , non priuati iuris .
huic tantae tempestati cum se
consules obtulissent , facile experti sunt parum tutam maiestatem
sine uiribus esse . uiolatis lictoribus , fascibus fractis ,
e foro in curiam compelluntur , incerti quatenus Uolero exerceret
uictoriam .
conticescente deinde tumultu cum in
senatum uocari iussissent , queruntur iniurias suas , uim
plebis , Uoleronis audaciam .
multis ferociter dictis sententiis ,
uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem
plebis certari non placuit .
2.55.6
2.55.7
2.55.9
2.55.10
2.55.11
ch. 56
2.56.1
2.56.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.54.10 | Liv. 2.55.7 (English) | >>Liv. 2.56.6 |