Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.56.5 | Liv. 2.56.13 (English) | >>Liv. 2.58.1 |
2.56.10occupant tribuni templum postero die ; consules nobilitasque
ad impediendam legem in contione consistunt . summoueri
Laetorius iubet , praeterquam qui suffragium ineant .
adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori . tum
ex his prendi quosdam Laetorius iubet . consul Appius
negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium ;
2.56.12non enim populi sed plebis eum magistratum esse ; nec
illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum ,
quia ita dicatur : 'si uobis uidetur , discedite , Quirites .'
facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium
poterat .
ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem ,
consul lictorem ad tribunum , priuatum esse clamitans ,
sine imperio , sine magistratu ;
2.56.14uiolatusque esset tribunus ,
ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem
esset , et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae
multitudinis fieret . sustinebat tamen Appius pertinacia
tantam tempestatem ,
2.56.15certatumque haud incruento proelio
foret , ni Quinctius , consul alter , consularibus negotio dato ut
collegam ui , si aliter non possent , de foro abducerent , ipse
nunc plebem saeuientem precibus lenisset , nunc orasset
tribunos ut concilium dimitterent ; darent irae spatium ;
2.56.16non uim suam illis tempus adempturum , sed consilium
uiribus additurum ; et patres in populi et consulem in
patrum fore potestate .
2.56.11
2.56.13
ch. 57
2.57.1
2.57.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.56.5 | Liv. 2.56.13 (English) | >>Liv. 2.58.1 |