Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.57 Liv. 2.58 (English) >>Liv. 2.59

ch. 58 2.58.1 tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.

2.58.2nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium.

2.58.3Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. uastauerant agros ut si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro mouere.

2.58.4Ap. Claudius in Uolscos missus, Quinctio Aequi prouincia euenit. eadem in militia saeuitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis erat.

2.58.5odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules.

2.58.6haec ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat;

2.58.7tantum certamen animis imbiberant. segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat. si citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam;

2.58.8praesenti uoltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus interdum moueretur.

2.58.9omni nequiquam acerbitate prompta, nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et Uolerones uocare.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.57 Liv. 2.58 (English) >>Liv. 2.59

Powered by PhiloLogic