Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.6.11 | Liv. 2.7.8 (English) | >>Liv. 2.8.4 |
2.7.5consuli deinde qui superfuerat , ut sunt mutabiles uolgi
animi , ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum
atroci crimine orta .
regnum eum adfectare fama ferebat ,
quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat
in summa Uelia : ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem
fieri .
haec dicta uolgo creditaque cum indignitate
angerent consulis animum , uocato ad concilium populo
submissis fascibus in contionem escendit . gratum multitudini
spectaculum fuit , submissa sibi esse imperii insignia
confessionemque factam populi quam consulis maiestatem
uimque maiorem esse .
ibi audire iussis consul laudare
fortunam collegae , quod liberata patria , in summo honore ,
pro re publica dimicans , matura gloria necdum se uertente
in inuidiam , mortem occubuisset : se superstitem gloriae
suae ad crimen atque inuidiam superesse ; ex liberatore
patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse .
nunquamne
ergo ' inquit , 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit , ut suspicione
uiolari nequeat ? ego me , illum acerrimum regum
hostem , ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem ?
2.7.10ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem , metui me crederem
posse a ciuibus meis ? tam leui momento mea apud
uos fama pendet ? adeone est fundata leuiter fides ut ubi
sim quam qui sim magis referat ?
2.7.11non obstabunt Publi
Ualeri aedes libertati uestrae , Quirites ; tuta erit uobis Uelia ;
deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam ,
ut uos supra suspectum me ciuem habitetis ; in Uelia
aedificent quibus melius quam P . Ualerio creditur libertas .'
delata confestim materia omnis infra Ueliam et ,
2.7.6
2.7.7
2.7.8
2.7.9'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.6.11 | Liv. 2.7.8 (English) | >>Liv. 2.8.4 |