Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.8.6 | Liv. 2.9.5 (English) | >>Liv. 2.10.3 |
2.9.1
inde P . Ualerius iterum T . Lucretius consules facti . iam
Tarquinii ad Lartem Porsennam , Clusinum regem , perfugerant .
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant , ne
se , oriundos ex Etruscis , eiusdem sanguinis nominisque ,
egentes exsulare pateretur ,
2.9.2nunc monebant etiam ne orientem
morem pellendi reges inultum sineret . satis libertatem
ipsam habere dulcedinis .
nisi quanta ui ciuitates eam expetant
tanta regna reges defendant , aequari summa infimis ;
nihil excelsum , nihil quod supra cetera emineat , in ciuitatibus
fore ; adesse finem regnis , rei inter deos hominesque
pulcherrimae .
Porsenna cum regem esse Romae <tutum >,
tum Etruscae gentis regem , amplum Tuscis ratus , Romam
infesto exercitu uenit .
non unquam alias ante tantus terror
senatum inuasit ; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque
Porsennae nomen . nec hostes modo timebant
sed suosmet ipsi ciues , ne Romana plebs , metu perculsa ,
receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet .
2.9.6multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab
senatu data . annonae in primis habita cura , et ad frumentum
comparandum missi alii in Uolscos , alii Cumas . salis
quoque uendendi arbitrium , quia impenso pretio uenibat , in
publicum omne sumptum , ademptum priuatis ; portoriisque
et tributo plebes liberata , ut diuites conferrent qui oneri
ferendo essent : pauperes satis stipendii pendere , si liberos
educent .
itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum
rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem
tenuit , ut regium nomen non summi magis quam infimi
horrerent ,
2.9.3
2.9.4
2.9.5
2.9.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.8.6 | Liv. 2.9.5 (English) | >>Liv. 2.10.3 |