3.16.4uixque concordia sisti uidebatur posse. tantum superantibus
aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem
timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem
malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore
sopitum uidebatur.
3.16.5ad id prope unum maxime inclinatis
rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non
bellum, sed uanam imaginem belli ad auertendos ab legis
cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent;
patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos
esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio
abituros.
3.16.6concilium inde legis perferendae habere, auocato
populo ab armis. senatum interim consules habent, alio se
maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus
hostis intulerat.
ch. 17
3.17.1
postquam arma poni et discedere homines ab stationibus
nuntiatum est, P. Ualerius, collega senatum retinente, se ex
curia proripit, inde in templum ad tribunos uenit.
3.17.2'quid
hoc rei est' inquit, 'tribuni? Appi Herdoni ductu et auspicio
rem publicam euersuri estis? tam felix uobis corrumpendis
fuit qui seruitia non commouit auctor? cum hostes
supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?'
inde ad multitudinem oratione uersa:
3.17.3'si uos urbis, Quirites,
si uestri nulla cura tangit, at uos ueremini deos uestros ab
hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et
Minerua, alii di deaeque obsidentur; castra seruorum publicos
uestros penates tenent; haec uobis forma sanae ciuitatis
uidetur?
3.17.4tantum hostium non solum intra muros est sed
in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt,
senatus in curia est; uelut cum otium superat, senator sententiam
dicit, alii Quirites suffragium ineunt.