Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.20.6 | Liv. 3.21.5 (English) | >>Liv. 3.22.3 |
3.21.2tunc referente consule de tribunorum
et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque
tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum
educerent ; in reliquum magistratus continuari et
eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam
esse .
consules fuere in patrum potestate : tribuni reclamantibus
consulibus refecti . patres quoque , ne quid cederent
plebi , et ipsi L . Quinctium consulem reficiebant . nulla toto
anno uehementior actio consulis fuit .
mirer ' inquit , 'si
uana uestra , patres conscripti , auctoritas ad plebem est ?
uos eleuatis eam quippe qui , quia plebs senatus consultum
continuandis magistratibus soluit , ipsi quoque solutum uoltis ,
ne temeritati multitudinis cedatis ,
3.21.5tamquam id sit plus posse
in ciuitate , plus leuitatis ac licentiae habere . leuius enim
uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam
aliorum .
imitamini , patres conscripti , turbam inconsultam ,
et qui exemplo aliis esse debetis , aliorum exemplo peccate
potius quam alii uestro recte faciant , dum ego ne imiter
tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari
patiar .
te uero , C . Claudi , adhortor ut et ipse populum
Romanum hac licentia arceas , et de me hoc tibi persuadeas
me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum ,
sed gloriam spreti honoris auctam , inuidiam quae ex continuato eo impenderet leuatam putem .'
3.21.8communiter inde
edicunt ne quis L . Quinctium consulem faceret ; si quis
fecisset , se id suffragium non obseruaturos .
3.21.3
3.21.4'
3.21.6
3.21.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.20.6 | Liv. 3.21.5 (English) | >>Liv. 3.22.3 |