Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.23.6 | Liv. 3.24.7 (English) | >>Liv. 3.25.3 |
3.24.4multis
enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo
semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico ,
sed ne adsurrexisse quidem ex morbo , multorumque tabe
mensum mortuum ;
3.24.5nec iis temporibus in quae testis crimen
coniecisset Caesonem Romae uisum , adfirmantibus qui una
meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine
ullo commeatu fuisse . nisi ita esset multi priuatim ferebant
Uolscio iudicem .
cum ad iudicium ire non auderet , omnes
eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnatio
3.24.7nem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant .
in mora tribuni erant , qui comitia quaestores habere de
reo , nisi prius habita de lege essent , passuros negabant . ita
extracta utraque res in consulum aduentum est .
qui ubi
triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt , quia
silentium de lege erat , perculsos magna pars credebant
tribunos ;
3.24.9at illi —etenim extremum anni iam erat —quartum
adfectantes tribunatum , in comitiorum disceptationem ab
lege certamen auerterant . et cum consules nihilo minus
aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuendae
suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent
uictoria certaminis penes tribunos fuit .
eodem anno Aequis pax est petentibus data . census ,
res priore anno incohata , perficitur , idque lustrum ab origine
urbis decimum conditum ferunt . censa ciuium capita centum
septendecim milia trecenta undeuiginti .
consulum
magna domi bellique eo anno gloria fuit , quod et foris
pacem peperere , et domi , etsi non concors , minus tamen
quam alias infesta ciuitas fuit .
3.24.6
3.24.8
3.24.10
3.24.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.23.6 | Liv. 3.24.7 (English) | >>Liv. 3.25.3 |