3.2.13Aequos populationibus incursionibusque meliores
esse et multas passim manus quam magnam molem unius
exercitus rectius bella gerere.
ch. 3
3.3.1
relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu
inuasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint.
3.3.2necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod
nihil minus quam ne uictus ac prope in castris obsessus
hostis memor populationis esset timeri poterat;
3.3.3agrestesque
pauidi incidentes portis non populationem nec praedonum
paruas manus, sed omnia uano augentes timore exercitus et
legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem
clamabant.
3.3.4ab his proximi audita incerta eoque uaniora
ferre ad alios. cursus clamorque uocantium ad arma haud
multum a pauore captae urbis abesse. forte ab Algido
Quinctius consul redierat Romam.
3.3.5id remedium timori
fuit; tumultuque sedato uictos timeri increpans hostes,
praesidia portis imposuit.
3.3.6uocato dein senatu cum ex
auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos
fines esset Q. Seruilio praefecto urbis relicto, hostem in
agris non inuenit.
3.3.7ab altero consule res gesta egregie est;
qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda eoque
impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam populationem
fecit.
3.3.8pauci hostium euasere ex insidiis, praeda
omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum
fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.
3.3.9census deinde
actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa ciuium
capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim
dicuntur praeter orbos orbasque.