ch. 32
3.32.1
ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens
P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio
tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant
legumque peregrinarum exspectatio praebuit,
3.32.2dein duo simul
mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini,
foeda pecori. uastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta
funeribus; multae et clarae lugubres domus.
3.32.3flamen
Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Puluillus,
in cuius locum C. Ueturium, eo cupidius quia damnatus
a plebe erat, augures legere.
3.32.4mortuus consul Quinctilius,
quattuor tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus;
3.32.5ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius P. Sestius
Capitolinus. neque eo anno quicquam belli externi fuit:
3.32.6domi motus orti. iam redierant legati cum Atticis legibus.
eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum
legum initium fieret. placet creari decemuiros sine prouocatione,
et ne quis eo anno alius magistratus esset.
3.32.7admiscerenturne
plebeii controuersia aliquamdiu fuit; postremo
concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino
aliaeque sacratae leges abrogarentur.