3.34.5eas leges habiturum populum Romanum quas consensus
omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset.
3.34.6cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite
editos satis correctae uiderentur, centuriatis comitiis decem
tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc
immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo,
fons omnis publici priuatique est iuris.
3.34.7uolgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus
adiectis absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris. ea
exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium
decemuiros iterum creandi fecit.
3.34.8iam plebs, praeterquam
quod consulum nomen haud secus quam regum perosa
erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in uicem
appellationi decemuiris, quaerebat.
ch. 35
3.35.1
postquam uero comitia
decemuiris creandis in trinum nundinum indicta sunt,
3.35.2tanta
exarsit ambitio, ut primores quoque ciuitatis—metu, credo,
ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco, haud
satis dignis pateret—prensarent homines, honorem summa
ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant,
suppliciter petentes.
3.35.3demissa iam in discrimen dignitas ea
aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium.
nescires utrum inter decemuiros an inter candidatos numerares;
3.35.4propior interdum petendo quam gerendo magistratui
erat. criminari optimates, extollere candidatorum leuissimum
quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios,
Duillios Iciliosque,
3.35.5in foro uolitare, per illos se plebi uenditare,
donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad
id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi
uellet: