Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.38.4 | Liv. 3.38.12 (English) | >>Liv. 3.39.7 |
3.38.10cum et ipsi suum inuisum
consensu imperium , et plebs , quia priuatis ius non esset
uocandi senatum , non conuenire patres interpretarentur ;
iam caput fieri libertatem repetentium , si se plebs comitem
senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in
senatum , sic plebs abnuat dilectum . haec fremunt plebes .
patrum haud fere quisquam in foro , in urbe rari erant .
indignitate rerum cesserant in agros , suarumque rerum erant
amissa publica , tantum ab iniuria se abesse rati quantum
a coetu congressuque impotentium dominorum se amouissent .
3.38.12postquam citati non conueniebant , dimissi circa domos
apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque
num consulto detractarent referunt senatum in agris esse .
laetius id decemuiris accidit quam si praesentes detractare
imperium referrent .
iubent acciri omnes , senatumque in
diem posterum edicunt ; qui aliquanto spe ipsorum frequentior
conuenit . quo facto proditam a patribus plebs
libertatem rata , quod iis qui iam magistratu abissent priuatisque
si uis abesset , tamquam iure cogentibus , senatus
paruisset .
3.38.11
3.38.13
ch. 39
3.39.1
3.39.2
3.39.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.38.4 | Liv. 3.38.12 (English) | >>Liv. 3.39.7 |