ch. 40
3.40.1
haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec
ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset
cernerent,
3.40.2C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat,
oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui
3.40.3fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in
qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis
meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei
publicae;
3.40.4quippe rem publicam, si a uolentibus nequeat,
ab inuitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas
excitari ferme iras; earum euentum se horrere.
3.40.5cum aliud
praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent,
Claudium interpellandi uerecundia fuit. sententiam
igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.
3.40.6omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos;
3.40.7multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. alia sententia,
asperior in speciem, uim minorem aliquanto habuit,
quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum
haberent iudicabat, quos priuatos fecerat auctor nullius senatus
consulti faciendi.
3.40.8ita labente iam causa decemuirorum,
L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemuiri frater, cum
ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus
esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur,
3.40.9quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros,
qui decemuiratum petissent—aut soli ii aut maxime—
3.40.10oppugnarent, aut quid ita, cum per tot menses uacua ciuitate
nemo iustine magistratus summae rerum praeessent controuersiam
fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas
sint, ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus
perspicuum fore putent quid agatur.
3.40.11ceterum—nonne enim
maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei
tantae auferri?—sibi placere de eo quod Ualerius Horatiusque
ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimulent,
bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquillum
redacta,
3.40.12senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare
Ap. Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis
decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam
esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae
deessent perferrentur.
3.40.13in praesentia omnia praeter bellum
omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non
nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse
putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata
referant:
3.40.14sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum
primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique
eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti.