Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.5.4 | Liv. 3.5.12 (English) | >>Liv. 3.6.3 |
3.5.9is intentos in castra Romana Aequos legatique
caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum
ab se procul editum ex castris eruptione facta , magnam uim
hostium circumuenit .
minor caedis , fuga effusior Aequorum
in agro fuit Romano , in quos palatos praedam agentes
Postumius aliquot locis , quibus opportuna imposuerat praesidia ,
impetum dedit . hi uagi dissipato agmine fugientes
in Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem
incidere ;
3.5.11tum consularis exercitus egregia pugna consulis
uolnus , legati et cohortium ultus est caedem . magnae
clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae .
difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint
ceciderintue exacto adfirmare numero ; audet tamen Antias
Ualerius concipere summas :
3.5.13Romanos cecidisse in Hernico
agro quinque milia octingentos : ex praedatoribus Aequorum
qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab
A . Postumio consule duo milia et quadringentos caesos :
ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in
Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede : interfecta
inde quattuor milia et , exsequendo subtiliter numerum ,
ducentos ait et triginta .
ut Romam reditum est et iustitium remissum , caelum
uisum est ardere plurimo igni , portentaque alia aut obuersata
oculis aut uanas exterritis ostentauere species . his
auertendis terroribus in triduum feriae indictae , per quas
omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulierumque
turba implebantur .
cohortes inde Latinae Hernicaeque
ab senatu gratiis ob impigram militiam actis
remissae domos . Antiates mille milites , quia serum auxilium
post proelium uenerant , prope cum ignominia dimissi .
3.5.10
3.5.12
3.5.14
3.5.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.5.4 | Liv. 3.5.12 (English) | >>Liv. 3.6.3 |