Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.50.2 | Liv. 3.50.10 (English) | >>Liv. 3.51.1 |
3.50.7nec superstitem filiae futurum fuisse ,
nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum
habuisset . illis quoque filias sorores coniugesque esse , nec
cum filia sua libidinem Ap . Claudi exstinctam esse , sed quo
impunitior sit eo effrenatiorem fore .
aliena calamitate documentum
datum illis cauendae similis iniuriae . quod ad se
attineat , uxorem sibi fato ereptam , filiam , quia non ultra pudica
uictura fuerit , miseram sed honestam mortem occubuisse ;
3.50.9non esse iam Appi libidini locum in domo sua : ab alia
uiolentia eius eodem se animo suum corpus uindicaturum
quo uindicauerit filiae : ceteri sibi ac liberis suis consulerent .
haec Uerginio uociferanti succlamabat multitudo nec
illius dolori nec suae libertati se defuturos . et immixti
turbae militum togati , eadem illa querendo docendoque
quanto uisa quam audita indigniora potuerint uideri , simul
profligatam iam rem nuntiando Romae esse ,
3.50.11insecutis qui
Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent ,
perpulerunt ut ad arma conclamaretur uellerentque signa et
Romam proficiscerentur .
decemuiri simul iis quae uidebant
iisque quae acta Romae audierant perturbati , alius
in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt .
et leniter agentibus responsum non redditur : imperium si
quis inhiberet , et uiros et armatos se esse respondetur .
eunt agmine ad urbem et Auentinum insidunt , ut quisque
occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque
tribunos plebis adhortantes . alia uox nulla uiolenta audita
est .
senatum Sp . Oppius habet . nihil placet aspere agi ;
3.50.8
3.50.10
3.50.12
3.50.13
3.50.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.50.2 | Liv. 3.50.10 (English) | >>Liv. 3.51.1 |