Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.60.10 | Liv. 3.61.7 (English) | >>Liv. 3.62.2 |
3.61.4unam Uerginiam fuisse cuius pudicitiae in pace
periculum esset , unum Appium ciuem periculosae libidinis ;
at si fortuna belli inclinet , omnium liberis ab tot milibus
hostium periculum fore ;
3.61.5nolle ominari quae nec Iuppiter
nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere .
Auentini Sacrique montis admonebat , ut ubi libertas
parta esset paucis ante mensibus , eo imperium inlibatum
referrent ,
3.61.6ostenderentque eandem indolem militibus Romanis
post exactos decemuiros esse quae ante creatos fuerit ,
nec aequatis legibus imminutam uirtutem populi Romani
esse .
haec ubi inter signa peditum dicta dedit , auolat
deinde ad equites . 'agite , iuuenes ' inquit , 'praestate uirtute
peditem ut honore atque ordine praestatis .
primo concursu
pedes mouit hostem ; pulsum uos immissis equis exigite e
campo . non sustinebunt impetum , et nunc cunctantur magis
quam resistunt '.
3.61.9concitant equos permittuntque in hostem
pedestri iam turbatum pugna , et perruptis ordinibus elati
ad nouissimam aciem , pars libero spatio circumuecti , iam
fugam undique capessentes plerosque a castris auertunt
praeterequitantesque absterrent .
peditum acies et consul
ipse uisque omnis belli fertur in castra , captisque cum
ingenti caede , maiore praeda potitur .
huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in
Sabinos ad alterum exercitum , in urbe laetitia modo celebrata
est , in castris animos militum ad aemulandum decus accendit .
3.61.12iam Horatius eos excursionibus †sufficiendo † proeliisque
leuibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere
quam meminisse ignominiae decemuirorum ductu acceptae ,
paruaque certamina in summam totius profecerant spei .
3.61.7
3.61.8
3.61.10
3.61.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.60.10 | Liv. 3.61.7 (English) | >>Liv. 3.62.2 |