ch. 62
3.62.1
ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat,
indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum
exercitum uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per contumelias
hostem insultare; quando autem se, si tum non
sint, pares hostibus fore?
3.62.2ubi haec fremere militem in
castris consul sensit, contione aduocata, 'quemadmodum'
inquit, 'in Algido res gesta sit, arbitror uos, milites, audisse.
qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit; consilio
collegae, uirtute militum uictoria parta est.
3.62.3quod ad
me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos
mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici
potest.
3.62.4si trahendum est, ego ut in dies spes uirtusque
uestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam; si iam
satis animi est decernique placet, agite dum, clamorem
qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis
3.62.5uirtutisque uestrae.' postquam ingenti alacritate clamor est
sublatus, quod bene uertat gesturum se illis morem posteroque
die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei
apparandis armis consumptum est.
3.62.6postero die simul instrui Romanam aciem Sabini uidere
et ipsi, iam pridem auidi certaminis, procedunt. proelium
fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris
perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria
elatum.
3.62.7consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum
aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum
cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent
tenuere.
3.62.8quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant
prope circumuentum cornu, equites duarum legionum, sescenti
fere, ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant
in primum, simulque et hosti se opponunt et aequato primum
periculo, pudore deinde animos peditum accendunt.
3.62.9uerecundiae
erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem
ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.