Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.67.1 | Liv. 3.67.9 (English) | >>Liv. 3.68.3 |
3.67.5si in uobis , nemo deorum nec hominum sit , qui uestra puniat
peccata , Quirites : uosmet tantum eorum paeniteat . non
illi uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi
sunt ; quippe totiens fusi fugatique , castris exuti , agro multati ,
sub iugum missi , et se et uos nouere :
3.67.6discordia ordinum
et uenenum urbis huius , patrum ac plebis certamina , dum nec
nobis imperii nec uobis libertatis est modus , dum taedet uos
patriciorum , nos plebeiorum magistratuum , sustulere illis
animos .
pro deum fidem , quid uobis uoltis ? tribunos
plebis concupistis ; concordiae causa concessimus . decemuiros
desiderastis ; creari passi sumus . decemuirorum uos
pertaesum est ; coegimus abire magistratu .
manente in eosdem
priuatos ira uestra , mori atque exulare nobilissimos
uiros honoratissimosque passi sumus .
tribunos plebis
creare iterum uoluistis ; creastis . consules facere uestrarum
partium ; etsi patribus uidebamus iniquos , patricium quoque
magistratum plebi donum fieri uidimus . auxilium tribunicium ,
prouocationem ad populum , scita plebis iniuncta patribus ,
sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa
tulimus et ferimus .
qui finis erit discordiarum ? ecquando
unam urbem habere , ecquando communem hanc esse patriam
licebit ? uicti nos aequiore animo quiescimus quam uos uictores .
3.67.11satisne est nobis uos metuendos esse ? aduersus nos
Auentinum capitur , aduersus nos Sacer occupatur mons ;
Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in
aggerem Uolscum . hostem nemo submouit : in nos uiri ,
in nos armati estis .
3.67.7
3.67.8
3.67.9
3.67.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.67.1 | Liv. 3.67.9 (English) | >>Liv. 3.68.3 |